Glose
Aut enim dum laetantur.Quia dum jurant, nomen Dei polluunt, qui ait:Non assumes nomen Dei tui in vanum, et per nomen deorum externorum ne juretis[Exod. 20.]; sed cum Deum illudere se aestimant, in aeternam mortem semetipsos praecipitant. Haeretici autem errorum suorum simulacra colentes, perditionis suae causa fiunt, quorum et doctrina falsa, vita injusta, laetitia insana, mors nefanda: quia cum injuste jurant in idolo, nec sperant in Deo suo, ideo meritorum suorum recipient vindictam. Unde sequitur:Non enim jurantium est virtus.